L’ambizioso progetto di Pausania - Studentville

L’ambizioso progetto di Pausania

Cum, Byzantio expugnato, cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans (eos) ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec scripta erant: «Pausanias, dux Spartae, quos Byzanti ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit; quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum. Id si fecêris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se, adiuvante te, redacturum pollicetur». Rex, tot hominum salute tam sibi necessariorum magnopere gavisus, confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae polliceretur. Pausanias, huius voluntate cognita, alacrior ad rem gerendam factus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. In quo facto domum revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunis; quam ob causam ad classem remissus non est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti